Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 69-3
Unproofread scanNot analysed yet
Anno 1252. Alphonsus X. cognomine Sapiens &Astrologus in Castiliâ regnavit. Hic omnium Astrologorum post Ptolemaeum Princeps Tabulas Alphonsinas, &praeter eas Corpus Juris Civilis Hispanici edidit. Sed quantum vis eruditus in regno administrando, parùm tamen felix fuit. Cumque à Germanis Imperator electus fuisset, dum Imperium ambit, domi à filio Castiliâ spoliatur, &Mureiae prae animi dolore obit. Ultimus ex hâc familiâ Castiliae Rex Henricus IV. fuit, cujus Sororem Isabellam Ferdinandus, Rex Aragoniae, duxit, quo conjugio Aragonia &Castilia perpetuo foedere conjunctae sunt. Anno 1474. Atque hic est ille Ferdinanduus, qui fundamenta Hispan. magnitudinis, qualem hodieque videmus, primus admirabili successu posuit; omnium sui temporis Regum callidissimus pariter ac felicissimus, cujus hodieque consilia &actiones Hispanici Reges pro oraculis ex norma habent. Anno 1492. Hic expugnatâ urbe Granada, regno Maurorum in Hispaniâ &Saracenorum finem imposuit, cùm eam per 700. annos gravi servitute pressissent. Eodem anno Christophorus Columbas huic Ferdinando novum Orbem, quem Americam dicimus, aperuit. Idem Ferdinandus Regnum Natarrae &Neapolis per Magnum Capitaneum, Ferdinandum Consalbum, de Corduba occupavit. Ejus unica filia nupsit Philippo, Archiduci Austriae, &Principi Provinciarum Belgicarum, quo Conjugio Austria &Belgium Hispaniae conjuncta sunt.