# Orbis politicus 69-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/69-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/69-3

Anno 1252. Alphonsus X. cognomine Sapiens & Astrologus in Castiliâ regnavit. Hic omnium Astrologorum post Ptolemaeum Princeps Tabulas Alphonsinas, & praeter eas Corpus Juris Civilis Hispanici edidit. Sed quantum vis eruditus in regno administrando, parùm tamen felix fuit. Cumque à Germanis Imperator electus fuisset, dum Imperium ambit, domi à filio Castiliâ spoliatur, & Mureiae prae animi dolore obit. Ultimus ex hâc familiâ Castiliae Rex Henricus IV. fuit, cujus Sororem Isabellam Ferdinandus, Rex Aragoniae, duxit, quo conjugio Aragonia & Castilia perpetuo foedere conjunctae sunt. Anno 1474. Atque hic est ille Ferdinanduus, qui fundamenta Hispan. magnitudinis, qualem hodieque videmus, primus admirabili successu posuit; omnium sui temporis Regum callidissimus pariter ac felicissimus, cujus hodieque consilia & actiones Hispanici Reges pro oraculis ex norma habent. Anno 1492. Hic expugnatâ urbe Granada, regno Maurorum in Hispaniâ & Saracenorum finem imposuit, cùm eam per 700. annos gravi servitute pressissent. Eodem anno Christophorus Columbas huic Ferdinando novum Orbem, quem Americam dicimus, aperuit. Idem Ferdinandus Regnum Natarrae & Neapolis per Magnum Capitaneum, Ferdinandum Consalbum, de Corduba occupavit. Ejus unica filia nupsit Philippo, Archiduci Austriae, & Principi Provinciarum Belgicarum, quo Conjugio Austria & Belgium Hispaniae conjuncta sunt.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
