Latin
69
Georg Horn, Orbis politicus 69-4
Unproofread scanNot analysed yet
milliarium muro Sina separatur, maximum in universâ Asiâ Regnum, omni deliciarum genere plenum, &adeò excultum, ut nihil toto orbe ei simile reperiatur. Urbes ingentes &admirabili artificio structae, viae magnificae, montes, valles, campi, omnia exculta, ut in tanto terrarum tractu, vix sterilis, aut inculti soli vestigium restet. Incolae. Omnes Sinenses laboribus quisque suis exercentur, otium ibi plus quàm Spartana severitate damnatum. Staturâ Tarraros superant, facie illis similes, bus bam non alunt, sed aliquot tantùm pilos; ungues manus sinistrae prolixos alunt, dextrâ decurtant, Vestes illis excerico; Ingenio omnes Asiaticos superant. Typographiam &artem tormentariam, recens apud nos inventum, à multis retrò Seculis habuêre. Rel. gio ipsis vel nulla, vel arbitraria. Atque hoc solùm mirandum, quòd gens, caetera tàm prudens ac erudita, nihil de numinis cultu, vel animarum post hanc vitam statu, sive invenerit ipsa, sive tradita ab aliis acceperit. In scribendo non literis utuntur, sed sortuosis Characteribus, quibus non singula verba, sed integras sententias exprimunt, itque haec summa ipsorum eruditio, charactee illos nosse. Est enim immensi laboris, tot igurarum millia, levi interdum ductu vel lieolâ discriminata, mente concipere, in eo udio aetatem pertinacissimè traducunt; Ac ubi in Academiis gradum doctrinae conseqvuti sunt, Mandarini fiunt, id est Provincirum &Urbium potentissimi praefecti, &abkbe non secus ac Dii immortales coluntur. Itaque majus nihil in vitâ affectant, quàm u Mandarini fiant.