Latin
PALATINUS
Georg Horn, Orbis politicus 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
PALATINUS. I. Rudolphus, Elector Palatinus, à fratre Ludovico IV. Imp. &Duce BaSariae ditionibus spoliatur. 1. CAusa &initium controversiarum inter duas Domos, Palatinam &Bataram, tuit electio Ludovici, Ducis Bavariae, ad Imperium, facta A. 1312. Cumque Rudolphus Palatinus Friderico Austriaco adhaereret, pulsus fuit ditionibus à fratre suo Imp. Ludov. IV. 2. Ludo cicus, filius Rudolphi, Palatinatum inferiorem restituit: in Electoratu autem alternationem introducere voluit transactione Ticinensi A. 1326. sed quae mox iterum abolita fuit à Carolo IV. per A. Bullam A. 1356. Ab eo tempore Palatini continua &imperturbata fuerunt possessione Electoratus gavisi, quanquam Ludovicus, Dux Bavariae, alternationem ex pacto Ticinensi iterum tentaret introducere, sed frustrà Leodius in vita Friderici II. 3. Demum tempore belli Bohemici Bacariae Dux Palatino non modò controversiam movit de Electoratu, sed etiam victoriâ Pragensi &favore Caesaris adjutus, Palatinatum cum Electoratu invasit, ac violenter obtinuit, usque ad A. 1648. quo pace Monaster. causi iis composita fuit. I. Palatinus fit octavus Elector. A. 1648.