Latin
GEOGRAPHIA
Georg Horn, Orbis politicus 7-5
Unproofread scanNot analysed yet
Europa continet Insulas Britannicas, Hispaniam, Galliam, Germaniam Magnam, Rhaetiam, Vindeliciam, Noricum, Pannonia, Illyricum, Italiam, Cretam, &quae circa Graeciam sunt: Sarmatiam Europaeam, Tauricam Chersonesum, Jazyges, Maesiam, Thraciam, Graeciam. NSULAE BRITANNICAE sunt majores, vel minores. Majores sunt duae: Britannia &Hibernia. Britannia dividitur in Albionem, quae &Britannia Major, hodiè Anglia, &Caledoniam, quae &Britannia Minor, hodiè Scotia. Albion sive Britannia Major divisa fuit in Britanniam primam, ubi Cantii, hodiè Cent, CABIS Cent, Trinobantes, hodiè Middelsex &Essex urb. Venta, Regni, Atrebatii, Durotriges, Damnonii. In Flaviam Caesariensem, ubi Catieuchlaeni, Simeni sive Iceni, Coritani, Cornavii, Dobuni, In Britanniam secundam, ubi Silures, Demetae, Ordovices. In Maximam Caesariensem, ubi Brigantes, urb. Eboracum, h. Jorck, Parisii, Otadeni. Britannia Minor divisa fuit in Pictos, quorum regio Romanis Valentia, ubi Selgovae, Novantae, Damnii urb. Alata castra h. Edenburgum. In Caledoniam, ubi Caledonii, Cantae, Bornabii, Carini, Gadeni. In Scotiam. Fluvii: Glotta, Tina, Varar. Mons, Grampius, Sylva Caledonia. Hibernia, ubi Cauci, Menapii, Brigantes, Iverni, urb. Eblana h. Dublin. Menapia h. Waterford.