# Orbis politicus 70-4

Georg Horn, Orbis politicus, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/70-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/70-4

In conviviis singuli separatim sedent, & cibos non digitis, sed duobus lignis stultè capiunt. Peregri nos neque admittunt in Regionem suam, neque admissos unquam dimittunt, & ipsis quoque omnis peregrinatio extra regnum interdicta est, unde terram praeterquam suam nullam noverunt, & eam universum orbem complecti arbitrantur. Illud inter prima Imperii conservandi fundamenta habent; Non affectare aliena: Neque bellum cum exteris gerere: sua tantùm conservant ac tuentur. Di Cisio. Dividitur China in Septentrionalem; quae Paquin, & Meridionalem, quae Nanquin appellatur. In Septentrionali metropolis est urbs Paquin, quae & Cambala. Ea urbs incredibilis dicitur esse magnitudinis, adeò ut expeditus eques vix integrae diei spatio illam transire possit. In eâ Rex Chinensium habitat, propter periculum ac metum Tartarici belli, qui perpetuò ab eâ parte superatô murô invasionem moliuntur, quam etiam nostro tempore consecuti sunt, ita quidem, ut superatis praelio Sinensibus, urbe Paquin obsessa, & expugnati, ipsum Regem Chinensium strangularint, & inc universâ Sinâ potiantur, animo nunqu craeam deferendi. Hinc publico Tartarorum Imperatoris mandato omnes Sinenses pristinos exuere mores jubentur, & more Tartarico capillos alere, vestitumque gerere. In Meridionali Sina Metropolis est Nanquin, quae illa videtur esse urbs, quam Marcus Paulus Venetus, & ex eo alii appellant Quinzay.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
