Latin
71
Georg Horn, Orbis politicus 71-4
Unproofread scanNot analysed yet
Universa autem Chinax V. Provincias complectitur, in quibus Urbes magnae ducentae quadraginta, sed non nisi littora Chinae tùm comperta fuerant. Urbes, quas Lusitani propter Mercaturam frequentant, duae sunt: Macao &Canion. Tartaria Magna. Quicquid supra mare Caspium &Oxum terrarum jacet inter Rußiam &Chinam, Tartaria magna vocatur. Haec vetus illa Scythia est, barbara &inculta in universum Regio, nunquam ab externo debellata: ipsa totius Asiae multoties Victrix, regio ingentis magnitudinis, tertiam universae Asiae partem complectitur. Incolae. Innumerae gentes illam partem habitant, lingua, moribusque diversis, sed in universum Scytharum, quos hodiè Tartaros vocamus, naturam referunt. Rara illis barba, facies lata, oculi parvi, nasus simus, statura media. Nunquam, vel rarò pedibus incedunt, perpetuò equis vel bobus vecti, illorum domus plaustra sunt, quae perpetuò secum circumvectant. Nullae illis ut bes, in patentibus campis inter armenta sua &plaustra, quae filtro sive crassa lanâ sunt contecta, degunt. Tribus sunjustar Judaeorum &Arabam, habent. simul vivunt, &matrimonia inter se contrahunt. Olim Dominum &Principem communem non agnoscebant, donec tandem Cingis (han Princeps Mogolum, qui Tartarica tribus sunt, reliquas omnes familias sibi subjugaret, circa annum Chr. 1200.