# Orbis politicus 72-3

Georg Horn, Orbis politicus, REGNUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/72-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/72-3

Quintus Rex fuit Clodobeus sive Ludovicus, qui primus fidem Christianam cum Francis suscepit, unde Reges Francorum hodieque Christianissimi & primogeniti Ecclesiae vocantur. Ita Regnis Alemanniae & Batariae destructis, maximam Germaniae partem Francorum Imperio subjecit, quod post ejus mortem in quatuor regna divisum fuit. Quicquid cis Rhenum in Germaniâ erat, OTFrancia dicebatur: quicquid trans Rhenum, Vesto Francia. Sub Clotario II famosa illa Brunechildis fuit, Sigeberti, Austrasiae Regis, uxor, quae altera seculi sui Medea decem regii sanguinis Principes, partim veneno, partim bello sustulit. Propter quae facinora Clotarius eam, caudae equi indomiti alligatam, per spinas & dumeta miserè discerpsit. A. C. 614. Hic Clotarius II. Primus instituit Majores domus, penes quos suprema belli & Reipub. administratio erat, & qui hodiè in Franciâ appellantur Primi ministri Status. Hoc institutum paulò post regiae apud Francos Merovingorum familiae exitio fuit. Quippe Reges, omnibus negotiis in Majores domus

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
