Latin
II. DE REGNO GALLIAE
Georg Horn, Orbis politicus 73
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe Deus, sicut terrestrem Potentiam voluit esse penes Gallos, ita maritimam tribuit aliis populis, inprimis Hollandis, ne nimirum unus omnia solus possit, sed ut sese mutuo auxilio, foedere &amicitiâ opus habere cognoscerent. XII. Hostes Gallorum sunt Angli, Burgundi, &Hispani. §. 1. Inter Anglos &Gallos est naturalis quaedam &irreconciliabilis antipathia, ita quidem, ut Angli à pueritiâ olim imbuti fuerint odio Gallorum. Cùm enim Angli imprimis sagittandi arte excellerent, pro scopo, in quem sagittae defigerentur, depinxerunt hominem habitu Gallico, ac filios suos artem sagittandi docuerunt hac compellatione: Disce ferire Francum. Hoc odium inter Francos &Anglos perpetuis bellis fuit propagatum, ac à parentibus ad liberos velut haereditas quaedam trasmissa, praesertim ab Anno 1326. cùm Eduardus III. Rex Angliae titulos &jura Regni Galliae armis sibi vindicaret. Hinc atroces illae Gallorum clades ab Anglis acceptae ad Creßiacum in Picardiâ, apud Pictones, &denique apud Agencurtim, quibus praeliis tota Gallorum potentia ab Anglis fuit confracta, ita quidem ut Henricus V. Rex Angliae declaratus haeres &successor Regni Franciae, excluso Carolo Delphino, legitimo haerede, ac ejus filius Henricus VI. Parisiis coronatus fuerit Rex Franciae.