Latin
FERRARIA
Georg Horn, Orbis politicus 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Genua usuris atterit Hispanum. Opes Genuensium specie mutui sunt in manu Regis Hisp. quem tamen crebris usuris ita atterunt, ut praecipua Indiarum &Hispaniarum vectigalia oppignorata habeant; sed Reges Hisp. aliquoties nimiam Genuensium avaritiam castigarunt An. 1575. 1596. Thuan. lib. 117. iterum Anno 1627. VII. Periculum iis imminet à Regibus Galliae &Hispaniae, &Magno Duce Hetruriae &Sabando. De Regni Galliae in Genuam praetensionibus dictum. Hispanus iis suspectus ob Marchionatum Finalis. Magnus Dux Hetruriae ob urbem Sarezanam &Corsicam, olim Pisani Juris, Sabaudus propter Savonam. VIII. Student pac. Ab eo tempore, quô à Venetis exuti fuerunt imperio maris, lucro magis &paci, quàm bellis &finibus promovendis dediti fuêre. IX. Propter Finalium cum Hispano controvertunt. Marchionatus Finalis Anno 1558. à Genuensibus occupatus fuit Alfonso Caracto ejecto, cui ab Hispanis A. 1571. restitutus, &iterum ab iis Anno 1602. ereptus fuit. Unde crebra inter Genuenses &Hispanos dissidia.