# Orbis politicus 73-2

Georg Horn, Orbis politicus, FERRARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/73-2

VI. Genua usuris atterit Hispanum. Opes Genuensium specie mutui sunt in manu Regis Hisp. quem tamen crebris usuris ita atterunt, ut praecipua Indiarum & Hispaniarum vectigalia oppignorata habeant; sed Reges Hisp. aliquoties nimiam Genuensium avaritiam castigarunt An. 1575. 1596. Thuan. lib. 117. iterum Anno 1627. VII. Periculum iis imminet à Regibus Galliae & Hispaniae, & Magno Duce Hetruriae & Sabando. De Regni Galliae in Genuam praetensionibus dictum. Hispanus iis suspectus ob Marchionatum Finalis. Magnus Dux Hetruriae ob urbem Sarezanam & Corsicam, olim Pisani Juris, Sabaudus propter Savonam. VIII. Student pac. Ab eo tempore, quô à Venetis exuti fuerunt imperio maris, lucro magis & paci, quàm bellis & finibus promovendis dediti fuêre. IX. Propter Finalium cum Hispano controvertunt. Marchionatus Finalis Anno 1558. à Genuensibus occupatus fuit Alfonso Caracto ejecto, cui ab Hispanis A. 1571. restitutus, & iterum ab iis Anno 1602. ereptus fuit. Unde crebra inter Genuenses & Hispanos dissidia.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
