Latin
73
Georg Horn, Orbis politicus 73-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cùm pauci observassent, mirum in modum ridicula de Ratha) tradiderunt, quaerentes eam, ubi nuspiam erat, cùm evidentibus constet argumentis, Cathayam non esse aliam regionem, quàm Chinensis Regni Septentrionalem partem, &Cambalu non esse aliam urbem, quàm Pequin. Supra Cathay versus Septentrionem, regio Mogolum, ex quâ primùm Tartari progressi sunt, sita est: Sed ea adeò, vel adhuc incognita nobis est, vel tàm fabulosè descripta, ut satius sit de illâ tacere, quàm non satis explorata referre. Ille enim Septentrionalis Asiae angulus, nullis humanis viribus hactenus recte explorari potuit, &incertum etiamnum est, ubitam Asia versus illam partem terminetur, &quae terrarum supra Cninam facies fit. Teriestat, potior Tartariae jam regio est, sita trans fluvium Schihun, qui veterum Jaxartes. Haec vetus Turcarum Patria. Ibi ante multa secula Turcae vixeruit ac regnarunt, antequam magna ipsorum pars primò in Persiam, inde in Asiam minorem, &tandem etiam in Europam sese effunderet. Metropolis est Ocerra. Tartaria Schagatay. Intra Jaxartem &Oxum fluvios sita est Tartaria Schagatay, ita appellata à Schagateo, filio Schingvis Khan, pr mi Tartarorum Imperatoris, cui pater hanc Regionem testamento legaverat. Hujus Metropoles sunt, quas etiam in Mavvaranache retulimus, Samarehant, Buccara, Fargana, Vicina Schagatay, Chovvaraxmia, Priscorum Chorasmiorum Regio est; hi Chorasmii aliquoties sedes suas mutarunt. Primò enim habitârunt in Mavvaranacher, sive regione Transoxiana. Hinc expulsi à Tartaris regiones occuparunt mari Caspio vicinas, &metropolis ipsorum fuit Schirzan.