# Orbis politicus 74-3

Georg Horn, Orbis politicus, MARCHIONATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/74-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/74-3

& Jaegerndorf dividitur Archiones Brandeb. obtinent Peytlandiam, & Franconiae quasdam partes. Voytlandia, cujus caput est Hoff. complectitur quoque ditionem Montanam, quae vocatur das Marckgrafthum aufm Gebirg/ ubi sedes Principum Bayreuth Gel Culmbach; unde etiam Marchiones de Bayrenth Gel Culmbach appellant. 2. In Franconiâ possident Onoldsbachium cum circumvicinâ ditione, quae vocatur Marchionatus Anspach. Marchionatus lagern dorf situs est in Silestia, & ad domum Brandeb. jure entionis pervenit. II. Praetendunt in Kitzingam. Inter Marchiones Anspachinos & Episcopos Wurtzburgenses controversia fuit de Kitzingen, quae Anno 1628. judiciô Caesaris Ferdin. II. cessit Episcopo. III. Albertus juratus hostis Noribergensium, & Episcoporum Bamberg. & Murtzburg. fuit. I. Est 1. Est Marchionibus antiqua lis cum Noribergensibus de Burggraviatu, & aliis ad juris dictonem spectantibus; unde crebra inter eos bella exorta fuerunt, maximè sub Alberto I. Casimiro & Alberto II. 2. Hic Albertus II. Anno 1552. grave Noribergensibus bellum intulit; deinde in alias Imperii urbes arma ac furorem convertit, imprimis Episcopatibus, maximè Bambergensi & Wurtzb. terribilis fuit: unde exortum bellum Episcopale; donec tandem proscriptus omni ditione pelleretur. Seid. l. 24. IV. Blassenburgum funditus evertitur & instauratur. 1. In hoc bello Noribergenses, & socii, Blassenburgum, munitissimam Alberti arcem, imminentem oppido Culmbach Anno 1554.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
