# Orbis politicus 74

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE REGNO GALLIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/74

Haec odia & bella inter Gallos & Anglos durârunt usque ad annum 1558. quo anno Galli recuperarunt ab Anglis urbem Caletum, atque ita finem imposuerunt omnibus illis bellis, quae per 200. Annos continuata fuerant. Nam ab eo tempore, quanquam Angli perpetuò repeterent Caletum, & interdum quoque arma Galliae inferrent, nihil tùm amplius ab illis potuit confici, sed fortuna coepit favere Francis, qui aliquoties ingenti strage, praesertim mari, Anglos profligârunt, maximè A. C. 1626. & 28. §. 2. Proximi post Anglos Gallorum hostes fuerunt Burgundi, & illi potius domestici, quàm externi. Quippe Duces Burgundiae ex ipsâ Regum Galliae familiâ originem ducebant: sed mox atrocissimae factiones inter domum Burgundicam & Aurelianensem exortae fuerunt, quae non nisi sanguine & morte utrorumque componi poterant. Quippe Iohannes Intrepidus Dux Burgundiae Ludobicum, Ducem Aurelianensem, Parisiis in mediâ civitate jussit obtruncari, & factum insuper velut legitimum defendit: Aurelianenses verò non antea quieverunt, quàm Iohannem Intrepidum iterum contra datam fidem obtruncâssent.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
