# Orbis politicus 75

Georg Horn, Orbis politicus, II. DE REGNO GALLIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/75

Ita caedes caede fuit compensata: sed vindicta utriusque sanguinis in hanc usque diem pertinacibus inter Burgundos & Gallos armis perdurat: longa est historia, longae ambages, ideoque dissertationi potius, quàm calamo committenda. §. 3. In odia Burgundorum successerunt Hispani. Quippe Ludovicus XI. Rex Galliae non antè quievit, quàm familiam Burgundicam, nomini Gallico adeò infensam & formidabilem, penitus delevisset. Factum hoc videbatur Anno 1477. cùm Carolus Audax Dux Burgundiae apud Nancerum in Lotharingiâ ab Helvetiis fuit occisus, nullâ relictâ prole masculâ, sed unicâ tantùm filiâ Maria. Sed in hoc, casu omnis Ludovicum XI. Sapientia humana fefellit, sicut prolixius apud Cominaeum videre est. Quippe Maria nupsit Maximiliano Archiduci Austriae, atque ita omnem potentiam Burgundicam conjunxit cum domo Austriacâ: haec conjugio Philippi I. Hispaniae Regnis fuit innexa, ita quidem, ut hodiè Rex Hispaniae tanquam Dux Burgundiae & Princeps Belgarum, antiqua illa odia Burgundica, contra Gallos longè majoribus viribus continuet, quae, licet interdum brevi pace componantur, vix tamen diuturna llia pax esse potest. XIII. Galli Foedus cum Turca ini verunt.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
