Latin
MARCHIONATUS
Georg Horn, Orbis politicus 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
III. Ernestus Fridericius integro Marchionatu potitur A. 1556. Carolus, Marchio Badens. Religionem Protestantium suscepit. Thuan. l. 17. Hujusque filius fuit Eduardus Fortunatus, natus ex Caeciliâ, Gustavi, Regis Sveciae, filiâ, qui potio debuit dici. Infortunatus. Nam 1. defecit à Relig. Evang. 2. Ditiones suas pessimè administravit. 3. Denique Bruxellis ebrius de scalis prolapsus cervices fregit. Hic ergò Eduardus Fortunatiis cùm ditiones suas pessimè administraret, Ernestus Friderico, Marchio Durlacensis, eas praetextu debitorum exsolvendorum occupavit Anno 1564. Thuan. I. 109. N. Eduardi Fortunati haeredibus superior Marchionatus adjudicatur. 1. Cùm Eduardus Fortun. Bruxellis lapsu exstinctus fuisset. Meter. l. 22. Caesar Ferdin. II. An. 1622. ejus haeredibus Badensem Marchionatum adjudicavit. Meter. l. 42. 2. Quomodo verò controversiae inter has duas lineas Baden &Durlach tandem in pace Monaster. definitae fuerint, vid. Instr. pac. Art. IV. S. de Causâ Badensi.