Latin
REGNUM
Georg Horn, Orbis politicus 78-3
Unproofread scanNot analysed yet
unam illam urbem obtineret, appellarunt. Sed tandem DEUS Franciam respicere coepit, excitatâ Johanna, puellâ Lotharingicâ, quae divinitùs sese missam dicebat, ad Anglos Gall. pellendos. Hujus auspiciis Aurelia obsidione liberata, &Rex Carolus VII. per medios hostes Rhemos, ubi more majorum inungeretur, ductus est. Incredibile dictu, quanta Gallis ex hac puellâ alacritas fuerit nata, sed ea paulò post ab Anglis capta, &tanquam masarum artium gnara incendii supplicio affecta fuit. Tandem Angli totâ Gallia pulsi nihil praeter Culetum retinuerunt. Carolo VII. successit Ludovicus XI.