# Orbis politicus 78-3

Georg Horn, Orbis politicus, REGNUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/78-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/78-3

unam illam urbem obtineret, appellarunt. Sed tandem DEUS Franciam respicere coepit, excitatâ Johanna, puellâ Lotharingicâ, quae divinitùs sese missam dicebat, ad Anglos Gall. pellendos. Hujus auspiciis Aurelia obsidione liberata, & Rex Carolus VII. per medios hostes Rhemos, ubi more majorum inungeretur, ductus est. Incredibile dictu, quanta Gallis ex hac puellâ alacritas fuerit nata, sed ea paulò post ab Anglis capta, & tanquam masarum artium gnara incendii supplicio affecta fuit. Tandem Angli totâ Gallia pulsi nihil praeter Culetum retinuerunt. Carolo VII. successit Ludovicus XI.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
