# Orbis politicus 78

Georg Horn, Orbis politicus, DE REGNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/78

per Europam sunt tria: Mediolanense, Neapolitanum & Antvverpiense. His tribus veluti frenis coërcet exteras nationes sibi subjectas, quas scit Hispanicum Imperium non nisi meen ac vi coactas tolerare. §. 2. Constituerant Hispani per XVII. Provincias Belgicas in siugulis urbibus castella condere, ut Belgas, quantumvis reluctantes, sub ditione suâ continerent; sed consilium hoc adeò fuit infelix, ut haec una ex praecipuis motuum & tumultuum causis fuerit, neque unquam acriùs exarsit vindicandae libertatis studium, quàm quotiescunque Hispani castella struere conabantur. Quemadmodum apparuit Vitrajecti, Groningae, & alibi. XII. Clavis Americae est portus Havana. Hispani Americam, portu Hactana, velut clave quâdam & sibi aperiunt, & exteris nationibus claudunt. Est autem illud unicum potentiae Hispanicae per Americam firmamentum. Hinc classes Hispanicae emittuntur in Europam, & ex Hispaniâ missae recipiuntur. Quidquid auri & argenti America suppeditat, illud omne portu Havana recipitur, qui tot arcibus & propugnaculis est munitus, ut omnium judicio inexpugnabilis censeatur: quapropter quicunque classibus auriferis Hispanicis insidiantur, illi semper circa Havanam excubias agunt. Certè non aliâ viâ divitias Americanas in Hispaniam deferri posse patet, quemadmodum Hollandis Ann. 1629.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
