Latin
POLICUS
Georg Horn, Orbis politicus 80-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Regnum Gallia in unum iterum Imperii corpus redactum fuit, ac servata hactenus Reformatis conscientiae libertas, nisi quòd erepta fuit sese contra vim &oppressionem defendendi occasio. Ab eo tempore Galli conjunctis viribus externa contra Hispanos &Austriaces bella continuârunt, usi inprimis armis &animis Reformatorum, quorum fides &constantia erga Regem Galliae semper inviolabilis deprehenditur. Unde Rex Galliae supremum armorum suorum Imperium felicissimo successu commisit Marchioni Turenio, Reformatae Religionis Principi. XVI. Regnum Galliae nuperâ Pace magnum incrementum sumsit. Nam pace Germanicâ accessit Regno Galliae Alsatia, &totius Rheni firmissimum propugnaculum Brisacum: praeterea Philipsburgum. Pace Hispanica accessit Comitatus Rußillon, Artesia, Gravelinga, &multa alia ad Mosam loca. Ita Regnum Galliae antiquos suos limites ad Rhenum &Mosam recuperavit, occupatis ipsis Germaniae claustris; ut quandocunque necessitas postulat, exercitus trans Rhenum in Germaniam effundere possit. §. 2. Lotharingiae quoque Ducatus hoc bello in potestatem Gallorum pervenit. De cujus etiamnum restitutione tractatur: quippe Galli, etsi non abnuant restitutionem Ducatus, sibi tamen reservatam cupiunt Urbem Nanceium, vel ejus munitiones dirui, &praeterea vias publicas per Ducatum Lotharingiae in Germaniam. XVII.