# Orbis politicus 80

Georg Horn, Orbis politicus, DE REGNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/80

§. 3. Sed hoc infortunii accessit Hispanis, quòd frequentissimis naufragiis Oceanum impleant, antequam illas opes in Hispaniam deferre possint. Integrae saepenumerò classes ab irato mari cum omnibus opibus absorbentur, praesertim in freto Bahama, quod atrocissimis tempestatibus infestum. Spirat enim ibi quidam ventus, quem vocant Orcanem, cujus tanta est violentia, ut integra navigia demergat. XIV. Americam incolunt tria Hispanorum Genera: Hispani, Criolii & Mestecii. §. 1. Hispani vocantur illi; qui in ipsâ Hispaniâ nati, ex eâ in Americam quotannis mittuntur. Hi omnes ferè dignitates ac supr emos Magistratus occupant, tàm in Politicis, quàm Ecclesiasticis rebus, ac reliquos omnes durâ servitute opprimunt. Quippe Rex Hisp. omnem fiduciam suam in Hispanis, extra Americam natis, collocat. §. 2. Criolis vocantur; qui ex Hispanis parentibus, sed in ipsâ America sunt nati. Hi numero quidem & multitudine praevalent, sed nunquam possunt pervenire ad aliquam dignitatem majoris momenti.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
