Latin
DE REGNIS
Georg Horn, Orbis politicus 81
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc implacabile odium inter Hispanos Europaeos, &Hispanos Americanos, qui vocantur Criolii, adeò quidem, ut Crioli quamcunque nationem Europaeam admitterent; dummodò ab oppressione Hispanorum Europaeorum liberari possent. Atque hinc praecipuus Regi Hispaniae metus amittendae Americae, si aliquando Criolii proprium sibi Regem, exclusis Hispanis, imponant. §. 3. Mestecii vocantur; qui ex Parentibus Hispanis ac Americanis mixtim nati sunt. Et hi Mestecti ferè contemtim ac serviliter habentur, ac mixtam ex Hispanis &Americanis naturam obtinent: XV. Hispani Milites post Victoriam tumultuantur. §. 1. Sicut Germani ante, ita Hispani post praelia stipendia per seditionem posculit, neque ullus miles magis post victoriam obtentam metuendus propriis dominis, quàm Hispanus, ita quidem, ut in Belgio superioribus annis horrendos tumultus excitaverint, ac plus damni intulerint Regi Hispaniae per tumultum, quàm commodi acceperat ex ipsorum victoriis. Tumultuantes creant sibi supremum Praefectum, quem vocant Electum: is sibi adjungit aliquos veluti Assessores, ac formam Reip. strictam &severam introducunt. Omnes, qui vel minimum contra jussa militaria delinquunt, morte inexorabiliter puniuntur.