# Orbis politicus 83-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/83-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/83-3

Gibellini autem erant, qui partes Imperatorum cor tra Pontifices tuebantur. Ita in duas has factiones tota Germania & Italia dividebatur. Anno 1152. Fridericus Barbarossa Mediolanum funditus delevit, ab Alexandro III. Papâ pedibus conculcatus fuit, cum dicto: Super aspidem ambulabis, & conculcabis colla Leonum; cumque Fridericus regereret: Non tibi, sed Petro. Papa respondit: Et mihi, & Petro. Extremâ senecta Fridericus expeditionem in Terram Sanctam suscipiens, in Ciliciae fluvio submersus, periit; ut aliqui tradunt. Procopius verò aegritudine & senectâ obiisse. Hujus Friderici filii fuerunt Henricus VI. & Philippus, qui ordine imperarunt, quorum hic ab Ottone Witelspachio nefariè trucidatus fuit A. 1208. Ei successit A. 1212. Fridericus II. Hic perpetuis Paparum odiis exagitatus, magno animo aemulos suos debellavit, & Hierosolymam ab Aegyptio Sultano recuperavit. Contra eum creatus fuit Caesar Withelmus, Hollandiae Comes, sonius XII. Rex Castiliae, Richardus, Dux Cornubiae. Necatur Fridericus à fillo suo illegitimo Manfredo. Suc cessorem habuit filium Conradum, sed & hic veneno necatus, Conradinum ultimum ex hâc familiâ reliquit: Qui quanto scelere à Carolo Andegavensi Neapoli decollatus fuerit, suprà in Rebus Siculis dictum. Post obitum Friderici II. terribile interregnum in Imperio Germanico fuit, quod totis octodecim annis duravit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
