Latin
AMERICA
Georg Horn, Orbis politicus 83-4
Unproofread scanNot analysed yet
California. California sequitur, vel ingens Insula, vel Peninsula, nullâ re memorabilis. Inter eam &continentem mare Vermejo, ingens Sinus est. Noa Hispania. Cultissima Septentrionalis Americae Regio Hispania Nova censetur, quae complectitur antiquum Imperium Mexicanum. Haec est illa Regio, ex quâ Hispani tantum auri atque argenti ad nos deferunt. Tota Colonis Hispanorum occupatur, qui indigenis vel exstinctis, vel iisdem permixti eam pro alterâ patriâ suâ habent. Metropolis est urbs Mexico, ingens &splendissima. Reliquae Tlascala, sive civitas Sanctorum Angelorum, &Mechoacan, &ad utrumque littus AquaA suapulco, Giratimala, S. goοία, Granada, Panama, Nombre de Dios, sive nomen Dei, Karthago, la vera Cruz, Panuco. Regiones ad Hispaniam novam spectantes sunt, Jucatan, Nicaragua, Honduras, Insulae. Insulae ad Americam Septentrionalem sunt innumerae, quae distinguuntur in Barlovento &Sotovento. Sotovento: ex hisce majores sunt Cuba, in quâ portus celeberrimus, Habana &Matanza, famosa Petri Heynsii, Batavi, inaestimabili victoriâ, qui ad Matanzam classem Hispanorum Auriferam cepit. Hspaniola. In quâ urbs S. Dominici, Jamaica ab Anglis capta.