# Orbis politicus 84

Georg Horn, Orbis politicus, III. DE REGNO BRITANNIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/84

totam Britanniam sub unum imperium redigere conabatur, quod cùm nullis hactenus bellis fieri potuisset, statuit conjugio inter Reges Angliae & Reges Scotiae hoc perficere. Igitur filiam suam Margaretham matrimonio conjunxit cum Iacobo IV. Reges Scotiae, atque ita fundamentum posuit Monarchiae Britannicae: nam ex illo conjugio prognatus fuit lacobus V. ex hoc lacobus VI. qui exstinctâ familiâ Regiâ Angliae in Elifabethâ Anno 1603. tanquam proximus haeres Rosae albae & rubrae factus fuit Rex Angliae, & ita primus ab orbe condito totam Britanniam in unam Monarchiam sive corpus redegit, quod Angli designant his verbis: Regnat Iacobus. II. Henricus VIII. se fecit Papam Angliae. Hoc est exclusâ potestate Pontificis Rom. se constituit caput Ecclesiae Anglicanae in terris. Is primò scripserat contra Lutherum ac propterea à Leone X. Titulum Defensoris Ecclesiae accepit, sed paulò post in rixas cum Clemente VII.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
