Latin
III. DE REGNO BRITANNIAE
Georg Horn, Orbis politicus 86
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Dux Northumbriae Regnum ad suam familiam transferre conabatur, proclamatâ Regina lohanna Graja: sed praevaluerunt mox partes Mariae, adeoque Iohanna capite fuit plexa. Mox Maria abolitam Papae Romani auctoritatem in Anglia restituit, combustis &interfectis omnibus, qui religionem reformatam profitebantur. Tam temporis magna illa Ecclesis lumina, Thomas Cranmi rus, ArchiEpiscopus Cantautiensis, Latinerus, Riddaeus, &alii, è vivis fuerunt sublati. §. 2. Mox Maria duxit Philippum II. Regem Hispaniae, qui tùm temporis a Carolo V. Patre suo renunciatus fuit Rex Neapolis &Princeps Belgii. Hoc conjugium vehementer displicuit Anglis: quippe conjurationes contra nuptias Philippi cum Mariâ initae, quarum consciam fuisse Elisabetham, Mariae Sororem unicam, apud Reginam jactabant Papistae, inprimis Stephanus Gardinerus, Episcopus Wintoniensis. Praecipuum crimen erat Professio Reformatae Religionis. Unde metuebant Papales, ne mortuâ Maria ad Regnum ElisaEGOB betha perveniret. Conjecta igitur fuit in carcerem durissimum, &capitis accusata. Innumeras artes excogitabant ejus adversarii, ut aliquem saltem speciosum praetextum reperirent occidendae Elifabethae.