Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 86-3
Unproofread scanNot analysed yet
sca, armis, mortem eorum atrociter ulti sunt, occisis omnibus passim quos deprehendebant Monachis, &Sacerdotibus. Hujus Ziscae fortuna admirabilis fuit: quippe ingentes Germanorum exercitus parvis copiis multoties profligavit, tantusque terror nominis ipsius fuit, ut solo adventu hostes in fugam conjiceret. Anno 1438. Sigismundo successit Albertus II. Austriacus, à quo longa serie decem ordine ex Austriaca familià Imperatores sibi ivicem successerunt, nimirum: Anno 1440. Fridericus III. pacis amator, qui tamen contra Carolum Audacem, Burgundiae Ducem, bellum gerere coactus fuit. Ejus filius Maximilianus I. ductâ Mariâ, Caroli Audacis filiâ, Dux Burgundiae &Princeps Belgii factus, Hungariam quoque &Pohem domui Austriacae conciliavit; ingentia bella gessit; imprimis Venetos in tantas angustias redegit, ut omnibus in continente amissis, etiam de urbe suâ defendendâ desperarent, ac pacem supplices peterent. Ejus filius Philippus ductâ Johanna, Ferdinandi Catholici &Isabellae filiâ, Rex Hispan. factus, successorem reliquit famosum illum Carolum V. cujus tanta fuit potentia, ut cuilibet veterum Imperatorum comparari possit. Hic Franciscum, Regem Galliae, in praelio Ticinensi cepit, Romam expugnavit, maxima bella in Germaniâ, Galliâ, Italiâ, Africâ &Americâ gessit, tandemque Imperio deposito, privatus obiit. Successorem Imperii habuit fratrem Ferdinandum I. in Hispaniâ Philippum II. filium, à quibus hodiernae familiae Imperatorum &Regum Hispaniae descendunt. Ferdinando successerunt Maximil. II. &Rudolphus II. Sub quibus bellum in Hungariâ Turcicum, domi res quietae: donec A. 1612. Matthias, &A. 1619. Ferdinandus II. succederet, sub quibus ex Bohemico Bello Germanicum natum est, &nostro tempore pace terminatum. Auno 1637. Ferdinandus III. Imperator factus pacem Monasteriensem init. Ei successit Leopoldus L.