# Orbis politicus 87-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/87-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/87-3

MEMORABILIA ANGLO-SAXONICA. Um. Romani sub Valentiniano III. ImSperatore, A. 430. Britanniam deseruissent, Rex Britanniae Vorrigernus à Scotis & Pictis afflictus, Anglo-Saxones ex Germaniâ contra eos evocavit. Illi Ducibus Hengisto & Horso eò delati, pulsis, Scotis, partem insulae obtinuerunt, ejusque amoenitate capti, evocatis exGermaniâ majoribus copiis, arma instritannos verterunt, illisque totâ ferè insulâ pulsis, & deletis, septem regna Anglo. Saxonica constituerunt, Cantium, Sussexiam, vesisexiam, Merciam, Essexiam, East Angliam & Northumbriam, quae tandem anno 800. ab Egberto, Vestsaxonum Rege, omnia in unum Angliae corpus redacta sunt. Paulò pòst Dani excursionibus suis Angliam infestarunt, tandemque Anno 1017. eorum Rex Cnnutus totâ Angliâ potitus fuit. Post quem Haraldus & Hardicanutus regnârunt, donec Argli, insolentiae Danorum pertaesi, clandestina conspiratione universos unâ die trucidarunt. Ita exstinctum fuit Danorum in Angliâ Imperium, ac legitimo haeredi Eduardo Confessori restitutum. Anno 1066. Eô defunctô absque prole, Haraldus Danus Regnum per vim obtinuit. Sed intra annum à Wilhelmo, Normandiae Duce, victus, ac in praelio occisus fuit. Sic Anglia in potestatem Normannorum

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
