# Orbis politicus 87-4

Georg Horn, Orbis politicus, AMERICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/87-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/87-4

Cruz de lasierra, Tucuman, los Jurcas, Dia Chuthos, & los Charcas, Metropolis Civitas de la Plata, Neustra Senhora de la Paz, Oropeza, & omnium celeberrima, propter inaestimabiles Argenti fodinas, Potosi, ad radices montis Potosi, qui totus ex argento constat, & ex quo tantas opes Hispanii quotannis petunt. Portus celebris est AricaChilo. Chilo Regio Europae simillima, & omnium frugum, quas nos habemus, ferax. Caeterùm parùm habitata propter continua bella. Haec est illa Regio, quae sola ex omnibus Americanis Hispanorum dominationem fortissimè repulit, & in quâ maximas accepêre clades, praecipuè ab Anracanis, adeò quidem, ut non nisi partem ejus occupare potuerint. Complectitur valles aliquot nobiles, quales sunt Copiapo, la Guasco, Chile, ubi Metropolis S. Jago, de los Infantes Imperial, villa Richo, Baldi cora, quod Chilenses Anno 1599. destruxerunt, & Gubernatori Hispano Aurum Liquefactum in os & aures infuderunt; ex ejus cranio poculum, ex cruribus tubas, in victoriae signum fecêre.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
