# Orbis politicus 88-4

Georg Horn, Orbis politicus, AMERICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/88-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/88-4

Provinciae vicinae sunt Cajo sive Cuenito ubi oppidae Mendoza, & S. Jan de la Frontera, Tucuman, ubi Metropolis S. Jago del Estero, alia oppida S. Michael de Tucuman. Ne aestia, Segnora de Tala-vera, Corduba, S. Bernharao de la Frontera, Lerma seu Salaror. Magellanica. Magellanica inculta & Barbara Regio. Incolae sparsim per sylvas & speluncas habitant, ferino ritu, pellibus amicti. Nulla ibi urbs, quamvis Hispani conati fuerint in faucibus freti Magellanici urbem struere, ad inhibendas Anglorum & Batacorum navigationes, quam vocarunt Nombre de Jesus, sive Civitatem Philippi, sed illa mox iterum destructa ac diruta fuit. Portus celebris in ipso freto porto Desiro. Provinciae ad Rio de la Plata. Provinciae ad Rio de la Plata sive Paraquay sitae sunt ad utramque ripam maximi fluminis de la Plata, ita dicti, quòd primùm inde Argentum in Hispaniam delatum fuerit. Nam Plata Hispanis argentum significat. Provinciae sunt Gutrandios sive Moroccoles, Timbues, Mojas, Ganesses, Itahim, Carios. Urbes, nostra Segnora de Bunas Aeras, sive Civitas de la Trinitat, Nostra Segnora de la Assumsion, sive Ascension, Sani Fesive Salador. Brasilia, Inter Rio de la Plata & Rio Maranhon ingenti magnitudine sita est Brasilis, quam Coloniae Portugallorum & Batavorum tenent, sed non nisi ad littora. Interiora a Barbaris ferocissimis occupantur, & ideò nondum satis detecta sunt. Dividitur in IX. Provincias, sive Capitanias, quarum prima Capitania de S. Vincente, ubi oppidum S. Vincentii. Capitania Rio de Janero, ubi S. Sebast. an. Capitania de S. Spirito, ubi oppidum S. Spiritus. Capitania de Porto Seguro, ubi oppida

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
