# Orbis politicus 9

Georg Horn, Orbis politicus, DE IMPERIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/9

VII. Forma Imperii Germanici est MONARCHIA Aristocratica. Acriter de hac re disputant Politici. Itali rident titulum Imperatoris ROMANI, cui nulla per Italiam, multo minùs Romae potestas. Galli dicunt, Imperatorem nullam habere potestatem, cujus autoritas tot legibus & Principibus sit circumscripta: ita quidem, ut proverbio dicatur: Tantum potest Princeps in suo territorio, quantum Imperator in Impe rio. Sed haec partim ex odio, partim ex aemulatione dicuntur. Est omnino maxima Imperatoris Germanici potestas & majestas, & jure meritoque MAXIMILIANUS dixit, se esse REGEM REGUM, quemadmodum Rex Galliae vulgo appellatur, Rex Asinorum, Rex Angliae, Diabolorum, & Rex Hispaniae, Hominum. Conclusio hujus quaestionis in eo consistit, Imperium apud Germanos esse Monarchicum, sed specie Aristocratiae, per Electores, Principes atque status Imperii temperatum; sicut ex Recessibus Imperii & Capitulationibus inter Imperatores ac Electores & Imperium patet. VIII. Solemnia Imperii Rom. consistunt in Electione ac Coronatione. Electio ordinarie fit Francofurti, non tamen necessariò. Coronatio olim fuit triplex. Aquisgrani pro Galliâ. 2. Francofurti vel tis etiam alibi, pro Germaniâ. 3. In Italiâ sive Mediolani, sive Bononiae, sive Romae, pro Regno Italiae & Imperio Romano. Sed post mortem Caroli V.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
