Latin
TARTARIAE
Georg Horn, Orbis politicus 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
A. 1658. Causa fuit bellum Sveco-Polonicum, cui se temerè &improvidè immiscuerat Georgius Ragotzy II. unde caestis à Polonis &à Turcis, Principatu pulsus fuit. Ei post varias mutationes successit Iohannes Remeny: huic Michael Abaffi, qui hodieque Principatum obtinet. WALACHIA. Walachia in Turcarum potestatem Genit. Nno 1455. De ejus statu, &rebellione Pregnia vide Thuan. lib. 26. 58. 69. Walachiae &Moldaviae principatus inter Turcas, Tartaros, Polonos, ambiguâ fortunâ perpetuò jactantur: IN ASIA Sidon &Drusci sunt. DOstquam Selimus I. Imperium Mamaluccorum Cercassorum in Aegypto &Syria evertit circa An. 1517. plures Arabum tribus, haereditariis subjectae Principum familiis, quae tributum modicum solvebant hactenus, idem ab Ottomannicâ domo impetrarunt privilegium, ut exemti titulo à Bassarum praefecturis, re ipsâ servirent. SIDON. Fachreddinus Phoenicen &Galilaeam tenet. Mnium sub Ottomannico Imperio Principum potentiâ &autoritate primus censetur Fachreddinus, quem alii communi nomine Emirum Saidae, vel Principem Sidonis vocant: cujus familia longô ordine per Phoenicen &Galilaeam dominationem exercuit. Ditio ejus complectebatur Galilaeam &Phoenicen, cum oppidis Barut, Saida, Sour, Sancti Johannis Dacre (Ptolemaide,) de hoc principatu illustri vide le Voyage de Levant à Paris 1632.