# Orbis politicus 90-2

Georg Horn, Orbis politicus, TARTARIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/90-2

A. 1658. Causa fuit bellum Sveco-Polonicum, cui se temerè & improvidè immiscuerat Georgius Ragotzy II. unde caestis à Polonis & à Turcis, Principatu pulsus fuit. Ei post varias mutationes successit Iohannes Remeny: huic Michael Abaffi, qui hodieque Principatum obtinet. WALACHIA. Walachia in Turcarum potestatem Genit. Nno 1455. De ejus statu, & rebellione Pregnia vide Thuan. lib. 26. 58. 69. Walachiae & Moldaviae principatus inter Turcas, Tartaros, Polonos, ambiguâ fortunâ perpetuò jactantur: IN ASIA Sidon & Drusci sunt. DOstquam Selimus I. Imperium Mamaluccorum Cercassorum in Aegypto & Syria evertit circa An. 1517. plures Arabum tribus, haereditariis subjectae Principum familiis, quae tributum modicum solvebant hactenus, idem ab Ottomannicâ domo impetrarunt privilegium, ut exemti titulo à Bassarum praefecturis, re ipsâ servirent. SIDON. Fachreddinus Phoenicen & Galilaeam tenet. Mnium sub Ottomannico Imperio Principum potentiâ & autoritate primus censetur Fachreddinus, quem alii communi nomine Emirum Saidae, vel Principem Sidonis vocant: cujus familia longô ordine per Phoenicen & Galilaeam dominationem exercuit. Ditio ejus complectebatur Galilaeam & Phoenicen, cum oppidis Barut, Saida, Sour, Sancti Johannis Dacre (Ptolemaide,) de hoc principatu illustri vide le Voyage de Levant à Paris 1632.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
