Latin
AMERICA
Georg Horn, Orbis politicus 90-4
Unproofread scanNot analysed yet
Provincia Marauhon, sita ad fluvium Maranhon, qui matotius Americae fluminibus accensetur, &malè cum fluvio Amazonum sive Orellam &fluvio Oronoque confunditur. Provincias Gentesque plurimas complctitur, quas, quia parùm frequentantur, &a modum mutabiles sunt, recensere non opus Nulla ibi urbs vel oppidum alicujus nominis. Provinciae Cajana. Provinciae Cajans sunt ad fluvium Cajana, etiam alio nomine appellantur Caribania. Populi Carites sive Catbales, primi hemiedones, quorum notitia ad nos ex Americâ advenit, nihil verò in illis notabile, nisi mera barbaries, &frequentia flumina. Guiana. Guiana sive Eldorado Provincia Mediterranea solis fabulis &quaerentium eam studiis famosa. Infinita mendacia de ejus divitiis atque opibus sparsa sunt, praecipuè i Gualtero Relego Anglo, qui deceptus illâ divitiarum fama, meritò tandem Londini post diuturnum carcerem capite plexus fuit. Ihem in illâ confingunt Manoa, sive Eldorado, totam, si credere fas est, auream, populos quoque confingunt fine Capite, qui faciem in pectore gerant, quos Eparemeos appellant, sed de fabulosâ Guiana satis. Provinciae ad Rio de Orenoque. Provinciae ad Rio de Orenoque, sitae ad fluvium maximum &celeberrimum Orenoque, cui Hispani quoque nomen Otellanae &Maranhon, sed malè tribuunt. Flumen hoc omnium totius mundi fluTum Imperator appellatur, &Mari potiùs, quàm flumini, similius est. Multa quoque fa"bulosa de hâc Regione traduntur: oppidum "unicum ad flumen Caroli S. Thomae est. Nova Andalusia. Nova Andalusia complectitur Pvovincias Cumanam &Chiribi, ubi oppida Toledo, &Santa Fe. Venezuela. Venezitela olim dicta Provincia Velzerorum, quòd Velzeri, mercatores Germani illam à Carolo V. acceperint. Complectitur oppida octo, ex quibus praecipua Caro sive Venezuela, Nostra Segnora de Carveleda. S. Jago de Leon, Nova Valencia, Nova Segocia.