Latin
III. DE REGNO BRITANNIAE
Georg Horn, Orbis politicus 92
Unproofread scanNot analysed yet
X. Militia Anglorum terrestris &maritima est §. 1. Reges Anglia hoc habent privilegium vel consvetudinem, quòd, non ut alii Principes, milite voluntario, &per tympanum conducto opus habeant, sed possunt subditos suos, etiam nolentes, ad bellum cogere, id quod ipsi vocant pressen. Milites Angli aliis audaciâ &strenuitate conferuntur. Sunt enim mortis contemtores, ac vili pretio vitam suam aestimant: sed labores, &praesertim inediam vix perferre possunt, nisi diu extero coelo assveti. Hinc copiae illorum in exteris regionibus ante, sive Intemperantiâ, sive inopiâ, intereunt, quam interdum hostem conspexerint. Peditatu, quàm Equitatu meliores. Quamvis cùm regio equorum ferax sit, vix tamen illi bello sunt apti. Quapropter equos militares ex transmarinis ferè regionibus petunt, aut etiam domesticos peculiari ratione ad bellum assvefaciunt. §. 2. De navali Anglorum potentiâ nullum est dubium, quippe in quâ hodiè post Belgas, Gallos, &Danos, caeteris gentibus sunt superiores. Hoc autem Anno 1666. praelio maritimo à Belgis Foederatis profligati, Imperium, quod praetendebant, maritimum, amiserunt. XI. Praetendunt dominium Maris. De hac controversiâ exstant contraria Scripta Johannis Seldeni, qui mare clausum,