# Orbis politicus 92-2

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/92-2

A. 1484. Henricus VII. omnium Angl. Regum Sapientissimus, Regnum obtinuit, & ferales Eboracensis & Lancastrensis familiae inimicitias perpetuâ pace exstinxit. Idem uninis Angl. ac Scotiae fundamenta posuit. Sub eo famosi aliquot impostores, qui se pro Eduar s di IV. sobole gerebant, emersêre, regnumque miris modis perturbarunt: inter quos famosissimus fuit quidam Perling Warbek. Anno 1509. Henrico VII. successit filius Henricis VIII. Rex magnanimus, sed inconstans ac mulierosus. Hic uxorem suam Catharinam repudiavit. Quod factum cùm Pontifex Romanus probare nollet, jugum ejus excussit, & omnia per totam Angl. Monasteri diruit, svasu imprimis Thomae Cromvvelli, quem ex fabri ferrarii filio Comitem Essexiae creaverat. Idem tres uxores suas capite plecti jussit. Cumque ante defectionem à Papâ contra Lutherum scripsisset: Defensoris fidet accepit titulum. Filium reliquit Eduard. VI. incomparabilis pietatis & ingenii puerum, sub quo Anglia Reformat. Religionem accepit. Sed ed is maximae spei Rex anno aetatis decimo xto obiit, veneno, ut putatur, sublatus. Post eum regnavit A. 1553. Maria, quae Paae authoritatem in Angliâ restituit, & ducto hilippo II. Hispan.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
