# Orbis politicus 92-3

Georg Horn, Orbis politicus, AMERICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/92-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/92-3

Regiones illae ferè in totum adhuc incognitae sunt, & non nisi Littora ipsarum à ni vigantibus interdum conspiciuntur. Sunt a tem, quantum conjici potest, regiones marmae & vastissimae, à nudis & Barbaris homi nibus habitatae, quorum multi colore nigernmo instar Aethiopum sunt. Divisio. Quae cognita sunt, dividuntur in terram del Fugo, quae propriè Magellanica, & in terram Francisci del Quar, & in Novam Guinea. Terra Delfugo. Haec à crebris ignibus, quos in ea Magellanus conspexit, denominat est. Habita fuit pro continente usque ad annum 1617. Quo anno acobres la Maire, Batactus, ei deprehendit magnam Insulam esse, & omnem illum tractum non esse continentem, sed in plurimas Insulas divisum. Pauci in iis homines, ferino planè ritu viventes, crudam carne vorantes, variis coloribus picti, in speluncis ac montibus, & sylvis brutorum instar degunt. Terra Francisci del Quir Terra Francisci del Quir, non nisi ex relatione ejus cognita est, & commemorat is, sese in eas regiones delatum, reperiisse innumerabilem hominum copiam, & summam auri atque argenti abundantiam; Populum nullo Imperio regi, divisum in familias & factiones, perpetua inter se bella gerere. Svadet igitur Regi Hispania, ut eas occupet, quae longè ipsi utiliores, quam utraque Inata, futurae sunt. Sed hactenus nihil de illis praeterea innotuit. Nova G. inca.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
