Latin
DRUSCI
Georg Horn, Orbis politicus 94-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ultimus familiae suae est Antonius Guntherus, qui, cùm careat prole legitimâ, jamque decrepitus sit; eô defungente Comitatus Oldenburg ad Regem Daniae &Holsatiae Duces, tanquam proximos agnatos, spectat. Delmenhorstum legavit filio suo naturali. IX. Famosum est. Cornu Oldenburgense. Hoc Corni videtur esse ex aere C rinthio, quia potus per noctem infusus inde contrahit nauseam. Quomodo autem sub Orione Primo pervenit ad familiam Comitum Oldenburgensium, vide vel historiam vel fabulam apud Hamelm. an. part. I. Chron. Olderib.