# Orbis politicus 94-2

Georg Horn, Orbis politicus, DRUSCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/94-2

Ultimus familiae suae est Antonius Guntherus, qui, cùm careat prole legitimâ, jamque decrepitus sit; eô defungente Comitatus Oldenburg ad Regem Daniae & Holsatiae Duces, tanquam proximos agnatos, spectat. Delmenhorstum legavit filio suo naturali. IX. Famosum est. Cornu Oldenburgense. Hoc Corni videtur esse ex aere C rinthio, quia potus per noctem infusus inde contrahit nauseam. Quomodo autem sub Orione Primo pervenit ad familiam Comitum Oldenburgensium, vide vel historiam vel fabulam apud Hamelm.an. part. I. Chron. Olderib.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
