# Orbis politicus 94-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/94-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/94-3

Anno 1285. Alexander III. Rex Scotorum sine prole obiit, ex quo maximae contentiones propter successionem ortae sunt. Duo autem praetendebant jus in regnum, Johannes Balcolus, & Robertus Brussius. His inter se litigantibus, Eduardus I. Rex Angliae, Scotiam ferè totam expugnavit, delitescente interea in sylvis & speluncis Roberto, qui post mortem Eduardi, successore ejus Eduardo II. duobus maximis praeliis victo, Anglos totâ Scotiâ ejecit, ac successorem reliquit filium Davidem. Quô absque prole defunctô familia Stu ardi ad regnum pervenit. A. 1520. Ex hac sex ordine Jacobi regnavêre, quinque violenta morte exstincti, imprimis infelix fuit Jacobus II. Jacobi V. filia fuit Maria, illa seculi sui furia: Quae cùm Scotiam caede & sanguine replevisset, ac maritum suum Henricum S uardum noctu per Sicarios strangulari curasset, eversa domo pulvere pyrio, ut casui, vel hostium insidiis ea caedes imputaretur: tandem in Angliâ & ipsa jussu Elifabethae decollata fuit, relicto filio Jacobo VI. Scotorum Rege. MEMORABILIA HIBERNIAE. Ibernia olim in quatuor regna divisa Hfuit. Sic tamen, ut semper penes unum aliquem ex his monarchia esset. Ultimus Hiberniae Monarcha fuit Rodericus, qui cùm reliquos Regulos duriùs tractaret, ipsi Anglos auxilio evocavêre: quorum Rex Henricus II. Hiberniam expugnavit A. 1172.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
