# Orbis politicus 94-4

Georg Horn, Orbis politicus, TERRA BOREALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/94-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/94-4

ab Hemskerku Balavo detecta, & à praeacutis montium verticibus, perpetuâ nive obsitis, ita appellat fuit. Ad hanc praecipuè circa aestatem captura Balaenarum exercetur. Anseres rubros alit regio, quos in Scotia ex arboribus nasci hactenus falsò existimatum fuit. Nihil in ille solo corrumpitur, non ligna, non pisces, non humana cadavera. Tantum ibi frigus, ut maris pars, in umbra montium constituta, tritus horis ita concrescat, ut majora tormenta bellica possit ferre. Vicina est Usorum Insula, quam Batavi ita appellaret, quòd ursum longum 12. pedes hic occiderint. Groenlandia. De Groenlandia ad Norvegiam actum est. Nosa Zembla. Supra Rußiam Nova Benibla ingenti terrarum tractu jacet, Ursorum paria, quanquam per aestatem vel etiam hyeinem illam interdum Samojciae, suis rhedis ex Russia frequentent. Detecta fuit à Batavis A. 196. cùm transitum ab illam parte in Sum quaererent. Ad hanc Regionem Asia, Europa, & America proximè coeunt, & hic ultimus Orbis habitati & cogniti limes atque Terminus est; caetera ad Polum adhuc hominibus incognita atque inaccessa.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
