# Orbis politicus 95-3

Georg Horn, Orbis politicus, CONJUNCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/95-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/95-3

CONJUNCTIO ANGLIAE, SCOTIAE & HIBERNIAE. Nno 1603. Cùm Elisabetha absque prole obiisset, Jacobus VI. Scotiae Rex, ei, tanquam proximus agnatus, in Anglia quoque successit, omniumque Insularum Britannicarum primus Monarcha factus est, ac se Regem magnae Britanniae, Franciae, & Hiberniae appellare voluit. Initio Monarchiae suae conjurationem pulverariam feliciter evasit, ac toto imperii sui tempore paci deditus, à bellis in totum abstinuit, unde pro ignavo habitus & contemtus fuit: imprimis tamen naso adunco eum suspendit Gondomas iis, Regis Hispan. Legatus, qui ipsi quocunque vellet facilè persvasit.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
