# Orbis politicus 95

Georg Horn, Orbis politicus, LIBUS DANIAE, SVECIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/95

Margaretha Daniae & Norvvegiae Regina capto & victo Alberto Megapolitano Rege Sveciae, illud Regnum reliquis duobus junxit, atque ita tria regna Septentrionalia in unum corpus redegit. Et ut haec unio esset porpetua, ac totus Septentrio ab uno inposterum Rege regeretur, in Comitiis Calmariensibus, tanquam lege pragmaticâ & fundamentali sancitum fuit, ut unus esset Rex Daniae, Sveciae & Norvoegiae, hâc tamen sub conditione ut inter Danos & Soecos suffragia Regis creandi alternarentur, & ut Dani & Sveci alternatim primum suffragium in Rege creando haberent. H. Unio Regnorum Septentrionalium iterum dissolvitur. §. 1. Non potuit inter Danos & Scecos diuturna esse concordia propter causas Politicis notas. Hinc mox exortae mutuae querelae. Conquerebantur S Geci pacta Calmariensia in creatione Regis Christophor. Bavari à Danis fuisse violata. Hinc post longas contestationes Dani, cùm primum in Rege creando suffragium sibi arrogarent, S Geci proprium sibi Regem ex suâ gente crearunt Carolum Canuri, postquam Dani creâssent Christianum, Comitem Oldenburgicum. Diuturnae illae fuerunt lites & gravia bella, modò Svecis, iterum unionem Calmariensem admittentibus, mox iterum ab eâ discedentibus. Atque hae altercationes durarunt toto Christiani L.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
