# Orbis politicus 96-4

Georg Horn, Orbis politicus, CONJUNCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/96-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/96-4

Veneno, necatus putatur, & suspectus ob ipsius mortem fuit Dux Buclanghamia. Hujus filius & successor fuit Carolus I. Regum omnium infelicißimus, qui cùm initio regni negligentior fuisset, ac Parlamenta sua vili penderet, proque Episcopis extollendis nihil non ageret, populo suo exosus primò à Scotis, deinde ab Hibernis, denique ab Anglis, bello peritus, victus, captus, venditus, tandemque capite plexus fuit, relicto successore & infortuniorum Regnorumque herede Carolo II. Ita Stu ardorum domus longâ successione perpetua infelicitatis & tragoediarum exempla suppeditavit. MEMORABILIA SCLAVONICA. I. DALMATICA. CClasiones in Dalmatiâ & Illyrico Croatiam, Serviam, Russiam, Bosniam & Bulgariam, singula regna constituerunt circa Annum Christi 548. Horum res pleraeque sunt obscurae. Circa A. 1440. Stephanus, Sclavorum Rex, ad tantam potentiam pervenit, ut se Imperatorem Graeciae, Serviae, & Bulgariae appellaret, sed paulò pòst circa A. 1460. omnia haec regna in Turcarum potestatem pervenerunt. II. SARMATICA, quae res BOHE

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
