# Orbis politicus 98-2

Georg Horn, Orbis politicus, CIVITATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/98-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/98-2

Privilegium praecipuum erat, quòd non penderent, nisi centesimam & ejus dodrantem pro vectigali, quod ab eo tempore amissum, nunquam recuperare potuerunt. 2. Idem ipsis in Norvegia Bergis accidit sub Frid. II. ubi Nobilitas Daniae privilegia Hanseatica ad se traxit; ita ut hodiè Hansa Teutonica sit corpus sine nervis, & singulae civitates, ut possunt, sibi prospiciant. V. Protectorem volunt eligere. Primus Hansae Protector fuit Magister Ord. Teuton. in Prussiâ Albertus Brandeburgicus. Sed eô ad Polonos desciscente; desiit Protectoratus, frustrà eum ambientibus Regibus Speciae, Daniae. Hispaniae, aliisque VI. Foedus ineunt cum Ordinibus Belgarum Anno 1616. Civitates Hanseat, foedus iniverunt cum Ordinibus Belg. foed. quanquam Caesar & Saxo acriter se opponerent. Proportionem contributionum vide apud Meter. l. 36. Et hoc foedus non tàm ad mercatura, quàm ad mutuam libertatis defensionem spectabat; quemadmodum ejus vigore Ordines Belgii itatem Bruns Gigam obsidione libera

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
