# Orbis politicus 99

Georg Horn, Orbis politicus, LIBUS DANIAE, SVECIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/99

Rex factus supremus Regni Dominus, qui hactenus à Senatu Regni dependebat. VII. Hollandia, Sconia, Bleckingia, Regno Daniae decesserunt. De his Provinciis antiqua fuit contentio inter Danos & Svecos, utrisque eas sibi vindicantibus; quae composita fuit nuperâ pace, ita quidem, ut hae tres Provinciae juris Svecici essent. VII. Sveci Regnum transtulerunt ad Gustavum Erici. §. 1. A. C. 1523. Gustatus Erici obses Christierno II. datus, habitu subsequae effugit, & Lubecam pervenit, ubi vestimenta sua rustica dedit Senatui, quae hodieque ibi asservantur, & ab illis novo habitu & pecuniâ instructus, ac in Sveciam remissus fuit, ut eam gentem ad defectionem à Danis concitaret. Gustabus igitur Dalecarlos gentem fortissimam ad arma impulit, & ab illis Dux contra Christiernum II. creatus fuit, ac felicibus praeliis brevi tempore Danorum praesidia toto regno pepulit. §. 2. Propter haec merita Gustacus creatus fuit à Svecis Rex A. C. 1523.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
