Latin
ix
Georg Horn, Orbis politicus ix
Unproofread scanNot analysed yet
Oppidum illud amoenissimo situ in colle molliter edito &acclivi ab utroque latere circumsitum Palatina tùm in devexis convallibus spectat: sed quod majestatem loci auget, duo sunt montes, quorum similis vix, nisi fortè in Arabiâ apud Sinam &Horeb reperias, urbis longitudini imminentes: Culm gentico sermone vocant; unde etiam Caput regionis Culmbach nomen obtinuit, à Columnis, ut ego quidem haec scribens, cùm ante hac nunquam eâ de re vel legissem quicquam vel cogitassem, Romana familia Brandeburgicae Domus conditrice, sicut Anhaldini ab Ursinis originem trahunt, certissimum esse arbitror.