# Orbis politicus ix

Georg Horn, Orbis politicus, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/ix

Oppidum illud amoenissimo situ in colle molliter edito & acclivi ab utroque latere circumsitum Palatina tùm in devexis convallibus spectat: sed quod majestatem loci auget, duo sunt montes, quorum similis vix, nisi fortè in Arabiâ apud Sinam & Horeb reperias, urbis longitudini imminentes: Culm gentico sermone vocant; unde etiam Caput regionis Culmbach nomen obtinuit, à Columnis, ut ego quidem haec scribens, cùm ante hac nunquam eâ de re vel legissem quicquam vel cogitassem, Romana familia Brandeburgicae Domus conditrice, sicut Anhaldini ab Ursinis originem trahunt, certissimum esse arbitror.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
