Latin
vii
Georg Horn, Orbis politicus vii
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi ingentes supersunt ruinae arcis Hohenzolleren, unde stirps vestra nascitur, &alia antiquitatis monumenta, qualia ne Italia quidem ostentet: specus in vicinis montibus, naturâ an arte excisi, tàm admirabiles, ut saepè mihi Adullam Davidis, &Crak Moabitidis, cogitanti, repraesentent. quemadmodum prima hujus vitae initia tenacissimè varios insequentium annorum casus reputantibus inhaerent: ita Creusenae, ubi prima literarum fundamenta posui sub optimis &fidelissimis Magistris, ubi sacrum Beati Parentis depositum est, memoria apud me nunquam intermoritura superstes manet. Mox cum Noribergâ belli Germanici flamma etiam mortes illos à naturâ quasi tuto loco sepositos, Anno Christi clo lac XXXII. peteret, quas non direptiones, caedes, stupra, incendia vidimus passique sumus? Destruenda ergò fuit Creusena velut altera Troja, jam hostili igne Bavarico flagrans, cùm, praeter vitam corpusque, caetera hostiles flammae tenerent. Neque Byrcithi, Marchionis sede, tutior mansio: sola Blassenburgum, in expugnabili munitione suâ, profugos texit. Foeda interim toto Marchionatu facies, cum praeter bellum famemque atrocissima pestilentia Anno 1635.