Latin
xi
Georg Horn, Orbis politicus xi
Unproofread scanNot analysed yet
Jam verò olim sublimi conspicuus arce ex saxo coeruleo, cujus etia unum supersunt disjecta rudera, per quae, quanquam patenti olim viâ &curuli, nunc aegrè &cum periculo datur ascensus, praesidium toti regioni fuit; &ab altero latere Culmus Minor, in quo tùm contra hostilem vim diurnas nocturnasque excubias agebamus, ac varia, ut otium erat in summo periculo, vetustatis monumenta, etiamnum pueri eruebamus. Non ignoro, SERENISSIMI &CELSISSIMI Principes, quòd Majorum gloria casusque quam proximè, post SERENISSIMUM &POTENTISSIMUM Principem ac Dominum ELECTOREM, Parentem Vestrum, vos tangant; jucundumque sit intelligere, quae per aetatem &sublimiores curas temporumque vicissitudines nondum innotuerunt.